monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 100 > bnf15046.189 > 233 > ad Corinthios II, 10 > bsbClm14439.63 > sectio 19 > bnf9389.362 > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 12 > bsbClm14439.88 > 464 > sectio 8 > sectio 18 > bnf15046.192 > bavPal.lat.311.324 > bsbClm6224.410 > sectio 90 > bsbClm14439.68 > sectio 1 > bnf8907.603 > bsbClm14056.169 > csg899.27 > bnf15046.268 > csg68.404 > bnf17416.97 > bsbClm14439.89 > Matthaeus, 22 > bnf6796.87 > sectio 39 > uwbM.p.th.f.68.94 > uwbM.p.th.f.12.72 > csg51.264 > sectio > habCod.Guelf.81Weiss..175 > sectio 11 > bumMs.H125.138 > bsbClm14056.81 > bnf17416.127 > bavPal.lat.311.338 > csg207.103 > bumMs.H125.11 > bavPal.lat.311.340 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 33 > hlw17.221 > bnf10439.262 r > bnf15046.35 > 6 > bumMs.H125.45 > sectio 1 > bkeCod.16.19v > hlw17.212 > 62 > bavPal.lat.311.326 > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 89
Nunc autem quod similitudinem in praedictis virtutibus vides, ita quod omnes ut et aliae virtutes quae supra tibi demonstratae sunt veluti vestibus ex serico induuntur: hoc est quod in ordine suo piam unanimitatem illa luminaria in mentibus hominum parant, etiam quomodo reliquae virtutes in Deo mollitiem indumentorum, id est lenitatem devotionis in respectione sanctarum animarum, vepribus in duritia vitiorum carentium, habentia. Quod autem quaedam albis crinibus retecto capite et absque amictu palliorum incedunt: hoc est quod illae in copula candoris innocentiae, ligaturam iuncturae pravorum morum in membris fidelium hominum non habent, et quod etiam saecularibus studiis circumdatae non sunt, omnino fugientes vicissitudinem vitiorum.